- CAMPANULA
- CAMPANULAnomen floris, qui campanulae speciem praefert, non conformatione solum, sed quod solida, uniusque texti, ducta videatur, et in formam iacta. Nimirum huic flori (mirum dictu simul et visu!) folium est unicum, coloris modo albi, modo ianathini, modo purpurei, inferne augustius, laxius superne totô orae ambitu patescens et resupinum, subtile adeo et tenue, ita delicatum ac molle, ut levissimô livescat attactu. Is ipse flos est, quem Naturae rudimentum vocat Plinius lilia facere condiseentis. Unum est porro miratione dignum, et huic uni flori, quod sciam, singulare; quod scilicet, non paucorum spatiô dierum, oriente Sole, sese evolvit atque explicat, occidente convolvit et complicat (ex quo dictus Convolvulus) gratâ prorsus vicissiotudine. Sic autem se convolvir, ut oblongum cernere te putes ex serico globulum, artifici intortum manu. Eius planta, de illarum est natione, quae naturâ caducae feruntur in terram, nisi fulciantur. Itaque hanc si defecerit adminiculum, prorepit hami indecore, fulcrum si admoveris, erigit se serpitque multiplici lapsu, claviculis arriprens quidquid est macta, fundensque se in omnem partem incredibili foliorum luxurie, attenuatorum in hastulae cuspidem, quibus horrensia passim umbracula amoenissime vestiuntur ac decorantur: uri habet Franc, Pomey in Descript. div. Floret Iuniô, Iuliô, Augustô et Septembri, Gallisque Campanelle dicitur, Richeliet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.